monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.69.122 > bnf10439.142 v > Matthaeus, 3 > bnfNAL1615.203 > ad Hebraeos,3809 > csg251.137 > Isaias, 6 > csg248.194 > bsbClm6436.46 > csg68.404 > habCod.Guelf.81Weiss..166 > bavPal.lat.1449.284 > sectio 1 > habCod.Guelf.81Weiss..48 > bnf11947.88 r > bnf13013.155 > bsbClm6224.412 > uwbM.p.th.q.1a.245 > csg48.382 > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Homiliae, 1, 7, 7
Quod factum est, in ipso vita erat. Id est, quod factum in tempore, sive vivum sive vita carens, apparuit, omne hoc in spirituali factoris ratione, quasi semper vixerat et vivit. Non quia coaeternum est Creatori quod creavit, sed quia coaeterna est illi ratio voluntatis suae, in qua ab aeterno habuit et habet quid et quando crearet, qualiter creatum gubernet ut maneat, ad quem finem singula quae creavit perducat. Sequitur: